De Admirandis, Pag. 151
 
Vanini, De Admirandis

/p. 151/ DIALOGUS XXVII.

De plantis

Alex

Magnus rosarum hic spirat odor

ad spiritus recreandos aptissimus;

sed ego illud demiror silvestres

scilicet plantas odoratiores esse hortensibus et domesticis,

generis tamen eiusdem. I. C. – Ita est,

quia minus humoris hauriunt e solo tenuiore.

Alex. – Cur igitur rosa culta melius olet?

I. C. – Quia succi opus habet temperatioris.

Alex. – Contrarium existimavi semper. I. C. –

Cur ita? Alex. – Quia a plurimis audiveram,

si allia prope rosas serantur, eas evadere

odoratiores. I. C. – Ita quidem est, non quia

illorum succum imbibunt, sed quia illorum

acrimonia et caliditate insitae rosis vires excitantur

atque eliciuntur. Alex. – Perpulchre

quidem. Sed cur hae rosae, cum diei aestum

diutius passae fuerint, ruborem amittent? I. C. –

Quia nativus calor, a coelesti adiutus, evehet

colorem naturaliter ad certum gradum, ad

quem, sine illius adiumento, pervenire nequit;

illo opere perfecto, peregrinus calor, absumpto

humido, tenues partes, in quibus color

suas sedes habet, depopulabitur. Sic et a cera

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum